라틴어 문장 검색

cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent:
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:2)
Rex ergo Baldewinus triumphum de inimicis gloriose adeptus, noctem hanc in Joppe in laetitia magna exegit cum universis peregrinis qui convenerant, habentibus spolia multa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:1)
omni nobilior lustro, tibi gloria soli contigit exactum numquam memorata per aevum, germanos habuisse duces;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:136)
et habentur in cultu maximo, praecipueque circa exigendum iuxta eos iusiurandum praesens et efficax numen ostenditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:2)
cum enim exigat ratio, ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro passiva significatione plerumque ponuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 727)
nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:11)
Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:4)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)
sed iam prima mei pars est exacta laboris, cumque suo finem mense libellus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권404)
cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικη` vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 313:1)
In Lucanis Brutiisque per legatos suos civium Romanorum delectus habebat, equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:12)
Quid Virgilio contulerit Homerus, hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus (quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit), laboravit ad rei novae partum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Quid habere iuris velis et Bithynas et Ponticas civitates in exigendis pecuniis, quae illis vel ex locationibus vel ex venditionibus aliisve causis debeantur, rogo, domine, rescribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1081)
hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque sinendo e patribus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 48:1)
adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem, qui non habet quem exoret.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION